- MEDULLA
- MEDULLAHebr. Gap desc: Hebrew, unde Gap desc: Hebrew dicuntur Arietes, vel Agni pingues, quasi μεμυελωμένους seu medullatos dixeris, si medulla re sit Latina vox, quô modô emedullare. Occurrit Psalmo 66. v. 15. Holocausta medullatorum (agnorum) offeram tibi cum suffitis arietum. Et Esai. c. 5. v. 17. Et pascent agni arbitratu suô, et solitudines medullati (arietes) peregrini depascentur. Atque ita intelligunt Hebraei fere omnes, qui his locis agnos et arientes medullâ et adipe refertos seu pingues obeosoque reddunt. Sed et eadem phrasis apud Arabes in usu est; qui medullam much et medullatam seu pinguem ovem machicha vocant. Alcamus, ovis medullata, id est, pinguis evasit. Ibidem, Alchimlag est ovis, quaepropter maciem suam medulla caret. Et Zahik, i. e. pinguis, medullatus de iumentis. Imo et Poeta Iliad. χ. v. 501. ut Astyanactem molliter vixisse doceat, dum pater hector in vivis fuit, ait,Μυελὸν οἶον ἔδεσκε, καὶ ὀιῶν πίονα δημὸν,Solum adipe agninô vixit, pinguique medullâ,Sic de Achille, medullis occisarum ferarum a Chirone Centauro nutritum fuisse, unde ei tantum robur, annotat Eustathius Il. α. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 45. Sed et in arboribus Medulla (in quibus Medulla inprimis abietis memorabilis) sectilis optima ad intestina opera, Vide supra in Mediale.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.